Clarissime, amicissimeque vir. Accepi tres epistolas 20. 26 Dec:
4 Jan: Omnes gratissimam habent officiorum operæque a te susceptæ
significationem. Ad eas satis habet responsionis, quod scis esse
redditas. De reliquo tanquam subcommuni, id est, negotio, ad te
refero; ut ex sufficienti nostra lux tibi affulgeat in procuranda pa-
pyro. Die 17/27 Jan tandem mihi redditæ sunt octo moles papyri
majoris Sagensi, forma paulo angustiori, quam vestra Lipsiensis erat, quam
mihi ad Sportulam missa; dixeris habere exemplar Sportulæ, papyro ut
à Pragensi; ea ipsa videtur quoque forma. Addita promissio adhuc duo-
decim molium; jam locatarum a Camera Gitschenensi: Tu igitur,
primo omnem curam habe indemnitatis tuæ, adeoque et famæ existimationisque
si de ea quam tecum habent Grosnienses satagis. Præter hanc, si adhuc
res est integra, in præsens quidem, jacturam eam, quandiu mihi licebit, intuebor. Nam etsi peto
a Gitschinensi camera, ut 50 florenos Lipsiam mittant, pro ea papyro
quam istic schidiatam ibi procuraveris: nihil ii tamen rescripserunt. Ita qd
pro ea quam jam vel redemisti, vel locasti invehendam, de meo promptum
erit mihi satisfaciendum. Ante diem dictam redempsi Epistolam
Chinensem cum commentatiuncula mea exprimendam in papyro Sagensi
parva. In dedicatione substiti; nihili enim ad Generalem, et joci usurpati
tituli causa: Statim ut recepta papyrus, Ephemeridas sedulo accelero, jam
duas habemus paginas, unam ex 1630, unam ex 1631. Nam ex 1630
Bartschio semissim per Argentorat. remisi; pollicitusque est alteram
semissem, ut postea parochiæ, post mittendam. Et retulit Hofendus
fasciculum allatum ad vestrum cursorem Magistratum, quem ipse diligenter
cum vellet suscipere, jam tabellionem Görlicensem cum eo digressum fuisse
Eum fasciculum spero me adhuc validius recepturum. Aut si minus is
est Ephemeridis semissis, tabellio hic noster Laubanensis afferet: jam
enim alter ille condicti mensis ad finem venit.
Papyrum Lipsiacam, si qua jam parata est, reservabo ad obser-
vationes distributa ea in tot partes, quot paginas putabo resumpti
exemplar unum.
Satis pro Ephemeridibus habeo Sagensi. Requiritur tua diligentia in
compactione, si quatuor impressas in forma majori compactas haberi fac.
Properet auriga. Da veniam brevitati: D. Aviario diligenti
et officioso gratias ago pro 2 Molibus. Aurigas Vratislavienses
per hic notos cives rogabo, ut tempori se offerant ipsos.
Vale. Sagani 16/26 Jan: 1630.





































































































